Liturgia Latina

Feria quinta

Ant. ad introitum

Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.

Collecta

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus, ut, quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit, tanto devótius ad eius celebrándum proficiámus paschále mystérium. Per Dóminum.

Super oblata

Ut tibi grata sint, Dómine, múnera pópuli tui, ab omni, quǽsumus, eum contágio perversitátis emúnda, nec falsis gáudiis inhærére patiáris, quem ad veritátis tuæ prǽmia veníre promíttis. Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem
Ps 118, 4-5

Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ ad custodiéndas iustificatiónes tuas.

Post communionem

Quoos réficis, Dómine, sacraméntis, attólle benígnus auxíliis, ut tuæ salvatiónis efféctum et mystériis capiámus et móribus. Per Christum.

Oratio super populum

ad libitum adhibenda

Cleméntiam tuam implorámus, Dómine, in misericórdia tua confidéntes, ut, sicut nos ex te habémus esse quod sumus, sic per grátiam tuam et bene velle sumámus et bonum posse quod vólumus. Per Christum.