Liturgia Latina

Liber Genesis

Liber Genesis

Caput 1

1 In princípio creávit Deus cælum et terram. 2 Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ super fáciem abýssi, et spíritus Dei ferebátur super aquas.

3 Dixítque Deus: «Fiat lux». Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divísit Deus lucem ac ténebras. 5 Appellavítque Deus lucem Diem et ténebras Noctem. Factúmque est véspere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus: «Fiat firmaméntum in médio aquárum et dívidat aquas ab aquis». 7 Et fecit Deus firmaméntum divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. 8 Vocavítque Deus firmaméntum Cælum. Et factum est véspere et mane, dies secúndus.

9 Dixit vero Deus: «Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appáreat árida». Factúmque est ita. 10 Et vocávit Deus áridam Terram congregationésque aquárum appellávit Mária. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait Deus: «Gérminet terra herbam viréntem et herbam faciéntem semen et lignum pomíferum fáciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetípso sit super terram». Et factum est ita. 12 Et prótulit terra herbam viréntem et herbam afferéntem semen iuxta genus suum lignúmque fáciens fructum, qui habet in semetípso seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est véspere et mane, dies tértius.

14 Dixit autem Deus: «Fiant luminária in firmaménto cæli, ut dívidant diem ac noctem et sint in signa et témpora et dies et annos, 15 ut lúceant in firmaménto cæli et illúminent terram. Et factum est ita. 16 Fecítque Deus duo magna luminária: lumináre maius, ut præésset diéi, et lumináre minus, ut præésset nocti, et stellas. 17 Et pósuit eas Deus in firmaménto cæli, ut lucérent super terram 18 et præéssent diéi ac nocti et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est véspere et mane, dies quartus.

20 Dixit étiam Deus: «Púllulent aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile volet super terram sub firmaménto cæli». 21 Creavítque Deus cete grándia et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam púllulant aquæ secúndum spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; 22 benedixítque eis Deus dicens: «Créscite et multiplicámini et repléte aquas maris, avésque multiplicéntur super terram». 23 Et factum est véspere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus: «Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, iuménta et reptília et béstias terræ secúndum spécies suas». Factúmque est ita. 25 Et fecit Deus béstias terræ iuxta spécies suas et iuménta secúndum spécies suas et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

26 Et ait Deus: «Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram; et præsint píscibus maris et volatílibus cæli et béstiis universǽque terræ omníque réptili, quod movétur in terra».

27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam;
ad imáginem Dei creávit illum;
másculum et féminam creávit eos.

28 Benedixítque illis Deus et ait illis Deus: «Créscite et multiplicámini et repléte terram et subícite eam et dominámini píscibus maris et volatílibus cæli et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram». 29 Dixítque Deus: «Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram et univérsa ligna, quæ habent in semetípsis fructum ligni portántem seméntem, ut sint vobis in escam 30 et cunctis animántibus terræ omníque vólucri cæli et univérsis, quæ movéntur in terra et in quibus est ánima vivens, omnem herbam viréntem ad vescéndum». Et factum est ita. 31 Vidítque Deus cuncta, quæ fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.

Caput 2

1 Igitur perfécti sunt cæli et terra et omnis exércitus eórum. 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum, quod fécerat, et requiévit die séptimo ab univérso ópere, quod patrárat. 3 Et benedíxit Deus diéi séptimo et sanctificávit illum, quia in ipso requiéverat ab omni ópere suo, quod creávit Deus, ut fáceret.

4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt.

In die quo fecit Dóminus Deus terram et cælum — 5 omne virgúltum agri, ántequam orirétur in terra, omnísque herba regiónis, priúsquam germináret; non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat, qui operarétur humum, 6 sed fons ascendébat e terra írrigans univérsam superfíciem terræ — 7 tunc formávit Dóminus Deus hóminem púlverem de humo et inspirávit in nares eius spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem.

8 Et plantávit Dóminus Deus paradísum in Eden ad oriéntem, in quo pósuit hóminem, quem formáverat. 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescéndum suáve, lignum étiam vitæ in médio paradísi lignúmque sciéntiæ boni et mali.

10 Et flúvius egrediebátur ex Eden ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quáttuor cápita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui círcuit omnem terram Hevíla, ubi est aurum; 12 et aurum terræ illíus óptimum est; ibi invenítur bdéllium et lapis onýchinus. 13 Et nomen flúvio secúndo Geon: ipse est, qui círcuit omnem terram Æthiópiæ. 14 Nomen vero flúminis tértii Tigris: ipse vadit ad oriéntem Assýriæ. Flúvius autem quartus ipse est Euphrátes.

15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem et pósuit eum in paradíso Eden, ut operarétur et custodíret illum; 16 præcepítque Dóminus Deus hómini dicens: «Ex omni ligno paradísi cómede; 17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas; in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris».

18 Dixit quoque Dóminus Deus: «Non est bonum esse hóminem solum; fáciam ei adiutórium símile sui». 19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus agri et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea; omne enim, quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen eius. 20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta pécora et univérsa volatília cæli et omnes béstias agri; Adae vero non inveniebátur adiútor símilis eius. 21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam. Cumque obdormísset, tulit unam de costis eius et replévit carnem pro ea; 22 et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem et addúxit eam ad Adam. 23 Dixítque Adam:
«Hæc nunc os ex óssibus meis
et caro de carne mea!
Hæc vocábitur Virágo,
quóniam de viro sumpta est hæc».

24 Quam ob rem relínquet vir patrem suum et matrem et adhærébit uxóri suæ; et erunt in carnem unam. 25 Erant autem utérque nudi, Adam scílicet et uxor eius, et non erubescébant.

Caput 3

1 Et serpens erat callídior cunctis animántibus agri, quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: «Veréne præcépit vobis Deus, ut non comederétis de omni ligno paradísi?». 2 Cui respóndit múlier: «De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur; 3 de fructu vero ligni, quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus, ne comederémus et ne tangerémus illud, ne moriámur». 4 Dixit autem serpens ad mulíerem: «Nequáquam morte moriémini! 5 Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut Deus sciéntes bonum et malum».

6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum et pulchrum óculis et desiderábile esset lignum ad intellegéndum; et tulit de fructu illíus et comédit dedítque étiam viro suo secum, qui comédit. 7 Et apérti sunt óculi ambórum. Cumque cognovíssent esse se nudos, consuérunt fólia ficus et fecérunt sibi perizómata. 8 Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor eius a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi.

9 Vocavítque Dóminus Deus Adam et dixit ei: «Ubi es?». 10 Qui ait: «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me». 11 Cui dixit: «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam, ne coméderes, comedísti?». 12 Dixítque Adam: «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi». 13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: «Quid hoc fecísti?». Quæ respóndit: «Serpens decépit me, et comédi».

14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem:
«Quia fecísti hoc, maledíctus es
inter ómnia pécora
et omnes béstias agri!
Super pectus tuum gradiéris
et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ.
15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem
et semen tuum et semen illíus;
ipsum cónteret caput tuum,
et tu cónteres calcáneum eius».
16 Mulíeri dixit:
«Multiplicábo ærúmnas tuas
et concéptus tuos:
in dolóre páries fílios,
et ad virum tuum erit appetítus tuus,
ipse autem dominábitur tui».
17 Adae vero dixit: «Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi, ne coméderes,
maledícta humus propter te!
In labóribus cómedes ex ea
cunctis diébus vitæ tuæ.
18 Spinas et tríbulos germinábit tibi,
et cómedes herbas terræ;
19 in sudóre vultus tui vescéris pane,
donec revertáris ad humum,
de qua sumptus es,
quia pulvis es et in púlverem revertéris».

20 Et vocávit Adam nomen uxóris suæ Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

21 Fecit quoque Dóminus Deus Adae et uxóri eius túnicas pellíceas et índuit eos. 22 Et ait Dóminus Deus: «Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat étiam de ligno vitæ et cómedat et vivat in ætérnum!».

23 Emísit eum Dóminus Deus de paradíso Eden, ut operarétur humum, de qua sumptus est. 24 Eiecítque hóminem et collocávit ad oriéntem paradísi Eden chérubim et flámmeum gládium atque versátilem ad custodiéndam viam ligni vitæ.