Liturgia Latina

Feria secunda

Ant. ad introitum
Ps 83, 3

Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Collecta

Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat, et quia sine te non potest salva consístere, tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

Super oblata

Munus quod tibi, Dómine, nostræ servitútis offérimus, tu salutáre nobis pérfice sacraméntum. Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem
Ps 116, 1.2

Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est, dicit Dóminus.

Post communionem

Tui nobis, quǽsumus, Dómine, commúnio sacraménti et purificatiónem cónferat, et tríbuat unitátem. Per Christum.

Oratio super populum

ad libitum adhibenda

Tueátur, quǽsumus, Dómine, déxtera tua pópulum deprecántem, et purificátum dignánter erúdiat, ut consolatióne præsénti ad futúra bona profíciat. Per Christum.