Liturgia Latina

Feria sexta

Ant. ad introitum
Cf. Ps 24, 17-18

De necessitátibus meis éripe me, Dómine. Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea.

Collecta

Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis observatióni pascháli conveniénter aptári, ut suscépta sollémniter castigátio corporális cunctis ad fructum profíciat animárum. Per Dóminum.

Super oblata

Súscipe, Dómine, propitiátus hóstias, quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem
Ez 33, 11

Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed magis ut convertátur et vivat.

Post communionem

Tui nos, Dómine, sacraménti reféctio sancta restáuret, et, a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium. Per Christum.

Oratio super populum

ad libitum adhibenda

Réspice, Dómine, propítius ad plebem tuam, ut quod eius observántia profitétur extrínsecus, intérius operétur. Per Christum.