Feria secunda
Sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum, ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nobis. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, et, ut nobis opus quadragesimále profíciat, mentes nostras cæléstibus ínstrue disciplínis. Per Dóminum.
Accépta tibi sit, Dómine, nostræ devotiónis oblátio, quæ et conversatiónem nostram, te operánte, sanctíficet, et indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis obtíneat. Per Christum.
Præfatio de Quadragesima.
Amen dico vobis, quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis, dicit Dóminus: Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.
Sentiámus, Dómine, quǽsumus, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et córporis, ut, in utróque salváti, de cæléstis remédii plenitúdine gloriémur. Per Christum.
ad libitum adhibenda
Mentem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, lúmine tuæ claritátis illústra, ut vidére possit, quæ agénda sunt, et, quæ recta sunt, ágere váleat. Per Christum.