Liturgia Latina

Dominica prima «per annum» fit festum Baptismatis Domini.

Ant. ad introitum

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: Ecce cuius impérii nomen est in ætérnum.

Collecta

Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cælésti pietáte proséquere, ut et quæ agénda sunt vídeant, et ad implénda quæ víderint convaléscant. Per Dóminum.

Super oblata

Grata tibi sit, quǽsumus, Dómine, tuæ plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quæ pie precátur obtíneat. Per Christum.

Ant. ad communionem
Ps 35, 10

Dómine, apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Vel:
Is 10, 10

Ego veni, ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

Post communionem

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quod tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum.