Dominica I Adventus
Ad te levávi ánimam meam, Deus meus, in te confído, non erubéscam. Neque irrídeant me inimíci mei, étenim univérsi qui te exspéctant non confundéntur.
Non dicitur Glória in excélsis.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxteræ sociáti, regnum mereántur possidére cæléste. Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera, quæ de tuis offérimus colláta benefíciis, et, quod nostræ devotióni concédis éffici temporáli, tuæ nobis fiat prǽmium redemptiónis ætérnæ. Per Christum.
Præfatio I de Adventu.
Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.
Prosint nobis, quǽsumus, Dómine, frequentáta mystéria, quibus nos, inter prætereúntia ambulántes, iam nunc instítuis amáre cæléstia et inhærére mansúris. Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.