Liturgia Latina

Die 24 decembris

Ad Missam matutinam

Ant. ad introitum
Cf. Gal 4, 4

Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fíliarum suum in terram.

Collecta

Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Super oblata

Obláta tibi, Dómine, múnera benígnus assúme, ut eórum perceptióne expiémur a peccátis, et advéntus Fílii tui glóriam puris mereámur méntibus præstolári. Per Christum.

Præfatio II de Adventu.

Ant. ad communionem
Lc 1, 68

Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ.

Post communionem

Da nobis, Dómine, hoc dono tuo mirábili recreátis, ut, sicut adoránda Fílii tui natalícia prævenímus, sic eius múnera capiámus sempitérna gaudéntes. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.