Liturgia Latina

Die 18 decembris

Ant. ad introitum

Rex noster advéniet Christus, quem Ioánnes prædicávit Agnum esse ventúrum.

Collecta

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum.

Super oblata

Sacrifícium tibi, Dómine, celebrándum tuo nómini nos reddat accéptos, ut ipsíus æternitátis mereámur esse consórtes, qui mortalitátem nostram sua mortalitáte curávit. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio II de Adventu.

Ant. ad communionem
Mt 1, 23

Vocábunt nomen eius Emmánuel, quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

Post communionem

Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam, in médio templi tui, et redemptiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus. Per Christum.