Liturgia Latina

Die 8 martii

Octávo Idus mártii. Luna:

  • Sancti Ioánnis a Deo, religiósi, qui génere lusitánus, post vitam periculórum plenam a milítia melióra exóptans, constánti caritáte egénis et infírmis óperam in nosocomío a se ædificáto prǽbuit et sibi sócios adscívit, qui póstea Ordinem Hospitalárium Sancti Ioánnis a Deo constituérunt. Hac die Granátæ in Hispánia ad ætérnam quiétem migrávit.
  • Commemorátio sancti Póntii, qui Carthágine diáconus fuit sacti Cypriáni, quem in exsílio ad óbitum usque comitátus est, de vita et passióne eius egrégium volúmen relínquens.
  • Apud Antiónen in Ægýpto, sanctórum Apollónii et Philémonis, mártyrum.
  • Comi in Ligúria, sancti Províni, epíscopi, qui, sancti Ambrósii fidélis discípulus, Ecclésiam ipsi commíssam ab ariána hǽresi servávit.
  • In ínsula Cathénsi in Hibérnia, sancti Senáni, abbátis
  • Dumnóci in Anglia, sancti Felícis, epíscopi, qui, e Burgúndia oriúndus, Anglos orientáles sub potestáte Sigebérti regis evangelizávit.
  • Nicomedíæ in Bithýnia, sancti Theophilácti, epíscopi, qui, ob cultum sacrárum Imáginum exsílio afféctus, Stróbili in Cária defúnctus est.
  • Apud Mórinos in Gállia, sancti Humfrídi, epíscopi Taruannénsis, qui, civitáte a Normánnis evérsa, indesinénter gregem suum congregáre et consolári curávit.
  • Pápiæ in Lagobárdia, sancti Litiphrídi, epíscopi.
  • In óppido Tayne in Scótia, deposítio sancti Dutháci, epíscopi Rossénsis.
  • Apud Stellam in Navárra, sancti Veremúndi, abbátis Hyrachénsis, qui, inde ab infántia mónachus, ob stúdium perfectiónis mónachos ipsi súbditos exémplo incitávit, ieiúniis et vigíliis déditus.
  • Obazínæ apud Lemóvicum in Aquitánia, sancti Stéphani, primi abbátis monastérii huius loci, qui, Deum quærens, tria monastéria ab ipso cóndita Ordini Cisterciénsi coniúnxit.
  • In monasterio Androviénsi in Polónia, tránsitus beáti Vincéntii Kadłubek, epíscopi Cracoviénsis, qui, múnere abdicáto, monásticam vitam illic proféssus est.
  • In civitáte Getafe prope Matrítum in Hispánia, beáti Faustíni Míguez, religiósi ex Ordine Clericórum Regulárium Scholárum Piárum, qui, sacerdótio auctus, in munus docéndi totus se cóntulit, megnam ássequens magístri ac rerum matúræ períti opiniónem pastoráli vero navitáte sédulus, et Congregatiónem Filiárum a Divína Pastóra fundávit.