Liturgia Latina

Die 21 ianuarii

Duodécimo Kaléndas februárii. Luna:

  • Memória sanctæ Agnétis, vírginis et mártyris, quæ, adhuc puélla, Romæ suprémum fídei óbtulit testimónium et títulum castitátis martýrio consecrávit; nam et ætátem vicit et tyránnum, amplíssimam apud gentes admiratiónem acquisívit, plus étiam maiórem apud Deum glóriam cumulávit. Hac die deposítio córporis celebrátur.
  • Commemorátio sancti Públii, epíscopi Athenárum, qui Christo martýrii testimónium dedit.
  • Tarracóne in Hispánia Citerióre, pássio sanctórum mártyrum Fructuósi, epíscopi, Augúrii et Eulógii, eius diaconórum, qui, sub Valeriáno et Galliéno imperatóribus, post fídei confessiónem coram Æmiliáno procuratóre in amphitheátrum addúcti sunt, ubi, prece ab epíscopo fidélibus adstántibus clara voce pro pace Ecclésiæ adhíbita, flammis iniécti et génibus nixi deprecántes martýrium complevérunt.
  • Trecis in Gállia Lugdunénsi, sancti Pátrocli, mártyris.
  • Pápiæ in Ligúria, sancti Epiphánii, epíscopi, qui, témpore incursiónum barbarórum, de populórum reconciliatióne, de captívis rediméndis necnon de civitáte ipsa evérsa reficiénda summópere laborávit.
  • In móntibus circa lacum Turicénsem apud Helvétios, sancti Meginrádi, presbýteri, qui, cœnobíticæ primum, dein eremíticæ vitæ inténtus, a latrónibus interféctus est.
  • In monte Mercúrio in Lucánia, sancti Zacharíæ, Angélici nuncupáti, magístri cœnobíticæ conversatiónis.
  • Londínii in Anglia, beatórum Eduárdi Stransham et Nicolái Wheeler, presbyterórum et mártyrum, qui, sub Elísabeth regína Prima propter sacerdótium cápite damnáti, Tybúrni martýrium subiérunt.
  • Londínii in Anglia, sancti Albáni Roe, ex Ordine Sancti Benedícti, et beáti Thomæ Green, presbyterórum et mártyrum, qui, sub Cárolo rege Primo, alter post septem et decem annos in cárcere peráctos, alter post quattuórdecim, iam senectúte confécti simul pro Christo Tybúrni patíbulo suspénsi sunt.
  • In monastério Beniganiménsi in pago Valentíno Hispániæ, beátæ Ioséphæ Maríæ a Sancta Agnéte, vírginis ex Ordine Discalceatárum Sancti Augustíni.
  • Valle Guidónis in Gállia, beatórum presbyterórum Ioánnis Baptístæ Turpin du Cormier et trédecim sociórum,¹ mártyrum, qui ob strénuam Ecclésiæ cathólicæ fidelitátem in gállica perturbatióne cápite truncáti sunt.
  • In pago Daegu in Coréa, sancti mártyris Ioánnis Yi Yun-il, qui, paterfamílias, agrícola et catechísta, superátis verbéribus membrorúmque luxatióne, constans in christiána fide permánsit et æquo ánimo cápitis abscissióne martýrium adéptus est, última magnæ persecutiónis in hac natióne patrátæ víctima.>

¹ Quorum nomina: beati Ioannes Baptista Triquerie, ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium; Ioannes Maria Gallot, Iosephus Pellé, Renatus Ludovicus Ambroise, Iulianus Franciscus Morvin de la Gérardière, Franciscus Duchesne, Iacobus André, Andreas Duliou, Ludovicus Gastineau, Franciscus Migoret Lambardière, Iulianus Moulé, Augustinus Emmanuel Philippot, Petrus Thomas.