Liturgia Latina

Die 14 ianuarii

Décimo nono Kaléndas februárii. Luna:

  • Commemorátio sancti Potíti, mártyris, qui Sárdicæ in Dácia multa passus, demum gládio martýrium consecútus esse narrátur.
  • Antiochíæ in Sýria, sancti Glycérii, diáconi et mártyris.
  • Nolæ in Campánia, sancti Felícis, presbýteri, qui, ut sanctus Paulínus refert, persecutiónibus furéntibus, in cárcerem coniéctus acerbíssima sustínuit torménta et, pace tandem conciliáta, inter suos rédiit in paupertáte secédens ad senéctam usque, conféssor fídei invíctus.
  • Commemorátio sanctórum monachórum, qui Raíthi et in monte Sina ob Christi fidem interfécti sunt.
  • Apud Hibéros ultra Pontum Euxínum, sanctæ Ninónis, quæ, capta christiána, ob vitæ suæ sanctimóniam tantam adépta est reveréntiam et admiratiónem ómnium, ut regínam ipsam, cuius filíolum suis précibus sanáverat, regem et univérsam gentem suam ad Christi fidem allíceret.
  • Apud Gábalos in Gállia, sancti Firmíni, epíscopi.
  • Arvérnæ in Aquitánia, sancti Euphrásii, epíscopi, cuius sanctus Gregórius Turonénsis laudat hospitalitátem.
  • Medioláni in Ligúria, deposítio sancti Dátii, epíscopi, qui in controvérsia de Tribus Capítulis Vigílii papæ senténtiam deféndit, quem Constantinópolim comitátus est, ubi de vita decéssit.
  • Astígi in Bǽtica, sancti Fulgéntii, epíscopi, cui, fratri sanctórum Leándri, Isidóri et Florentínæ, Isidórus tractátum «De offíciis ecclesiásticis» dicávit.
  • Taliacótii in Aprútio, beáti Odónis Novariénsis, presbýteri ex Ordine Cartusianórum.
  • Utini in Venétia, beáti Odoríci de Portu Naónis Mattiuzzi, presbýteri ex Ordine Minórum, qui, per quas Tartarórum, Indórum Sinensiúmque regiónes progréssus est usque ad Sinárum príncipem urbem Kambalik, eásdem Evangélii prædicatióne longe latéque perlústrans multos ad Christi fidem perdúxit.
  • Batáviæ in Surinámia, beáti Petri Donders, presbýteri e Congregatióne Sanctíssimi Redemptóris, qui indeféssa caritáte leprośórum tam córporum quam animárum curam egit.