Liturgia Latina

Die 6 februarii

Octávo Idus februárii. Luna:

  • Memória sanctórum Pauli Miki et sociórum,² mártyrum, Nagasákii in Iapónia. Ingravescénte persecutióne contra christiános, octo presbýteri vel religiósi e Societáte Iesu aut ex Ordine Fratrum Minórum, sive ex Európa missi sive in Iapónia nati, atque septem et decem láici comprehénsi áspera ludíbria perpéssi et cápite damnáti sunt. Qui omnes, étiam púeri, pro christiáno nómine, simul crúcibus affíxi sunt, gaudéntes quóniam eis datum erat eódem modo quo Christus mori.
  • Arvérnæ in Aquitánia, sancti Antoliáni, mártyris.
  • Emesæ in Sýria, commemorátio sancti Silváni, epíscopi, qui, cum eídem Ecclésiæ annos quadragínta præfuísset, tandem, sub Maximíno imperatóre, una cum Luca diácono et Mócio lectóre feris obiéctus martýrii palmam accépit.
  • Cæsaréæ in Cappadócia, sanctórum Dorothéæ, vírginis, et Theóphili, scholástici, mártyrum.
  • Ardáchæ in Hibérnia, sancti Melis, epíscopi.
  • Atrébati in Gállia Bélgica, sancti Vedásti, epíscopi, qui a sancto Remígio, Reménsi epíscopo, in urbem vastátam missus, Clodovéum regem catechizávit, Ecclésiam restitútam annos círciter quadragínta rexit et apud pópulos adhuc pagános huius regiónis evangelizatiónis opus perfécit.
  • Elnóne item in Gállia Bélgica, deposítio sancti Amándi, epíscopi Traiecténsis ad Mosam, qui multas per províncias seu gentes ad Slavos usque verbum Dei annuntiávit tandémque in monastério, quod exstrúxerat, mortálem vitam absólvit.
  • In pago Tungrénsi in Brabántia Austrásiæ, sanctæ Renúlæ seu Reiníldis, abbatíssæ monastérii Eikénsis.
  • Prænéste in Látio, sancti Guaríni, epíscopi, vitæ austeritáte et amóre páuperum præclári.
  • Scaræ in Suécia, sancti Brinólfi Algotsson, epíscopi, navitáte pro Ecclésia et sciéntia conspícui.
  • Angris prope Salérnum in Campánia Itáliæ, beáti Alphónsi Maríæ Fusco, presbýteri, qui, ministério inter agrícolas déditus, institutióni iúvenum, præsértim páuperum orphanorúmque, semper consúluit et Congregatiónem Sorórum a Sancto Ioánne Baptísta fundávit.
  • Neápoli in Campánia, beáti Angeli de Fúrcio, presbýteri ex Ordine Sancti Augustíni, zelo regni Dei insígnis.
  • In loco Rivolta d’Adda pagi Creménsis in Itália, beáti Francísci Spinelli, presbýteri, qui inter vexatiónes et diutúrnas difficultátes patiénter tolerátas Congregatiónem Sorórum ad adorándum Sanctíssimum Sacraméntum fundávit et rexit.
  • In civitáte Durángo in México, sancti Matthǽi Correa, presbýteri et mártyris, qui, persecutióne contra Ecclésiam sæviénte, secréta in confessiónibus audíta reveláre iussus recusávit, quaprópter martýrii corónam suscépit.

² Quorum nomina: sancti Ioannes de Goto Soan, Iacobus Kisai, religiosi e Societate Iesu; Petrus Baptista Blázquez, Martinus ab Ascensione Aguirre, Franciscus Blanco, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum; Philippus a Iesu de Las Casas, Gundisalvus García, Franciscus a Sancto Michaele de la Parilla, religiosi ex eodem Ordine; Leo Karasuma, Petrus Sukejiro, Cosmas Takeya, Paulus Ibaraki, Thomas Dangi, Paulus Suzuki, catechistæ; Ludovicus Ibaraki, Antonius, Michael Kozaki et Thomas, eius filius, Bonaventura, Gabriel, Ioannes Kinuya, Matthias, Franciscus de Meako, Ioachim Sakakibara, Franciscus Adauctus, neophytæ.