Liturgia Latina

Orta est Křižanov in Moravia occidentali (hodie Česká Republika) anno circiter 1220, a parentibus nobilitate ac liberalitate præditis. Viginti annos natam eam uxorem duxit Gallus (Havel) Iablonensis, dominus castri Lemberkensis, qui regis sui fidelis Bohemiam septentrionalem (hodie Česká Republika) regebat.

In novam familiam ac patriam Zdislava caritatem et mores suæ gentis effudit, totam se impendens in pauperum servitio, nihil de domesticis curis negligens et coniugem ac quattuor liberos sollicita colens dilectione. Evangelizationem Bohemiæ fovens, Ordinis Prædicatorum, cuius habitum et missionem suscepit, propagationem promovit, atque apud Iablonam (Jablonné) atque Turnov conventuum ædificationem a viro suo impetravit. Iablonæ obiit anno 1252 atque in ecclesia dominicana Sancti Laurentii sepulta est.

Eius cultum, quæ “domina sanctæ vitæ” ab immemorabili in Bohemia appellata est, s. Pius X die 28 augusti 1907 approbavit atque Ioannes Paulus II die 21 maii 1995 apud Olomouc in Moravia eam in fastos Sanctorum inscripsit.

De communi sanctarum mulierum: pro iis quæ opera misericordiæ exercuerunt.

Ant. ad introitum
Mt 25, 34.36.40

Veníte, benedícti Patris mei, dicit Dóminus: infírmus eram, et visitástis me. Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Collecta

Deus, qui beátam Zdíslavam per offícia coniugális vitæ et ópera caritátis viam perfectiónis percúrrere docuísti, eius intercessióne concéde, ut cunctæ famíliæ iúgiter renovéntur et christianárum virtútum flóreant testimónio. Per Dóminum.

Super oblata

Súscipe, Dómine, múnera pópuli tui, et præsta ut, qui Fílii tui imménsæ caritátis opus recólimus, in tui et próximi dilectióne, Sanctórum tuórum exémplo, confirmémur. Per Christum.

Ant. ad introitum
Io 15, 13

Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.

Post communionem

Sacris mystériis reféctos, da nos, quǽsumus Dómine, beátæ Zdíslavæ exémpla sectári, quæ te indeféssa pietáte cóluit et pópulo tuo imménsa prófuit caritáte. Per Christum.