Liturgia Latina

Missa pro custodia creationis

Prot. N. 283/24

Missa pro custodia creationis

Missa

Ant. ad introitum
18, 2

Cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum

Collecta

Pater, qui in Christo, primogénito omnis creatúræ, univérsa ad existéntiam vocásti, præsta, quǽsumus, ut, dóciles Spíritus tui spiráculo vitæ, ópera mánuum tuárum in caritáte custodiámus. Per Dóminum.

Super oblata

Súscipe, Pater, hos fructus terræ nostrarúmque mánuum: pérfice in eis opus creatiónis tuæ ut, a Spíritu Sancto transformáti, cibus et potus vitæ ætérnæ pro nobis fiant. Per Christum.

Ant. ad introitum
Ps 97, 3

Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

Post communionem

Sacraméntum unitátis quod accépimus, Pater, communiónem tecum áugeat fratribúsque ut, novos cælos et terram novam exspectántes, conveniénter una cum ómnibus creatúris vivere discámus.


Lectiones

Lectio e Vetere Testamento
Sap 3, 13, 1-9: «Si potuerunt æstimare sæculum,
quomodo huius Dominum non invenerunt?».

Vani sunt natura omnes homines…_ (OLM 495)

Lectio e Novo Testamento
Col 1, 15-20: «Omnia per ipsum, et in ipsum creata sunt».
Christus Iesus est imago Dei invisibilis… (OLM 435)

Ps. resp.
Ps 18, 2-3. 4-5
℟ (2a): Cæli enarrant gloriam Dei. (OLM 495)

vel:

Ps. resp.
Ps 103, 1-2a. 5-6. 10 et 13. 24 et 35c
℟ (31b): Lætetur Dominus in operibus suis. (OLM 329)

℣. ante Ev. vel Alleluia
Ps 103, 24
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti.

vel:

℣. ante Ev. vel Alleluia
1 Chr 29, 11d. 12b
Tuum, Domine, regnum,
tu dominaris omnium.

Evang.
Mt 6, 24-34: «Nolite solliciti esse in crastinum».
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nemo potest duobus dominis servire… (OLM 82)

vel:

Evang.
Mt 8, 23-27: «Surgens increpavit ventis et mari,
et facta est tranquillitas magna».

In illo tempore: Ascendete Iesu in naviculam… (OLM 378)