Liturgia Latina

Sancti Ioannis Henrici Newman, presbyteri

Ant. ad introitum
Ps 104, 1. 23

Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesprum.

Collecta

Deus, qui beátum Ioánnem Henrícum, presbýterum, lumen benígnum tuum sequéntem pacem in Ecclésia tua inveníre contulísti, concéde propítius, ut, eius intercessióne et exémplo, ex umbris et imagínibus in plenitúdinem veritátis tuæ perducámur. Per Dominum.

Super oblata

Súscipe, supérne Pater, sanctum sacrificium, quod in beati Ioánnis Henríci commemoratióne tibi offérimus, ad laudem et permágnam glóriam tuam celebrándam atque ad nostram impetrándam salútem. Per Christum.

Prefatio de Sanctis Pastoribus.

Ant. ad communionem
Cf. Io 6, 50

Hic est panis de caelo descendens, dicit Dominus; si quis ex ipso manducaverit, non morietur in æternum.

Post communionem

Dómine, lætántes de Christo, Pane vita, nuper suscépto, in hac festivitáte beati Ioannis Henrici, súpplices deprecámur ut, numquam, córdibus intáctis, ánimos movéntes, testimónium nostrum magis magisque certum fier váleat. Per Christum.


Liturgia Horarum

Londinii natus anno 1801, officiis clerici anglicani atque Socii collegii Oxoniensis vulgo Oriel nuncupati plus quam viginti annos functus est. Ecclesiæ primitivæ historiam enixe perscrutatus, ad fidem catholicam pedetemptim attractus, anno demum 1845 in unicum Redemptoris ovile, ut ait, receptus est. Sacerdotio catholico auctus anno 1847, Oratorium Sancti Philippi Nerii in Anglia instituit. De variis rebus multa magno effectu scripsit. Ut humilis atque ardens pastor laudatus, qui lumine suo intellectuali Ecclesiam valde illustraverat, anno 1879 a Papa Leone XIII in Collegium Cardinalium aggregatus est. Birminghamiæ mortuus est die 11 augusti anno 1890.

De Communi pastorum: pro presbyteris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Scriptis Beati Ioannis Henrici Newman, presbyteri

(Apologia Pro Vita Sua, Chapter V: Position of My Mind since 1845, London 1864, pp. 238-239, 250-251)

Tamquam fluctibus agitatum in portum me tandem venisse videbatur

Ex illa die qua catholicus factus sum et deinceps, nihil plane sententiarum de religione narrandum plus habeo. Mentem autem nequaquam pigram reliqui neque a ratiocinationibus theologicis abstinui, sed neve variationes in cogitatione neve sollicitudines in corde referre valeo. Omnis dubii expers, in pace perfecta atque tranquillitate hucusque vivo. De intellectu vel moribus a die conversionis meæ mutatis nihil conscius sum. Etenim, nec fidem in veritates Revelationis principales firmiorem, nec mei compotiorem, nec meipsum ferventiorem sentiebam. At tamquam fluctibus agitatum in portum me tandem venisse videbatur; unde meipsum usque ad hodiernam diem beatum iugiter æstimo.

Neque articulos insuper qui de symbolo anglicano desunt difficiles receptu inveni. Nonnullos enim iamdudum acceperam; omnibus autem absque periclitatione consensi. Quos in die receptionis sine ulla disceptatione professus sum, eosdem etiam nunc ita confiteor. Sunt enim difficultates intellegendi in omnibus symboli christiani articulis sive a catholicis sive a protestantibus professis quas neque negare neque simpliciter me solvere posse assevero. Ac tametsi multi sunt qui difficultates in Religione sentiant, quorum ego unus sum, coniunctionem tamen numquam videre potui inter apprehensionem illarum difficultatum, quamvis acute et quotquot sint, et dubitationem doctrinarum cum quibus coniunctæ sunt. Decem milia enim difficultates ne singulum quidem dubium gignere posse mihi videtur, eo quod difficultates nequaquam dubiis commetiuntur. Difficultates enimvero in argumentis prorsus adesse possunt; hic autem de difficultatibus in ipsis doctrinis intrinsecis vel quoad earundem doctrinarum relationes in alterutras loquor. Scilicet ut aliquis vexatur dum quæstionem mathematicam solvere non potest, etiam cum solutio illi sive præstita sive retenta est, sed non dubitat quin solutio admitti possit vel solutio quædam vera exsistat. Ex omnibus fidei dogmatibus, mea sententia valde difficillimum est quod Deus exsistat, sed mentibus nostris quam potentissime imprimitur.

Sunt tamen qui doctrinam Transubstantiationis difficilem creditu aiunt. Ego quidem, quum illæ doctrinæ non credideram donec catholicus essem, nihilominus simul ac Ecclesiam Romanam Catholicam esse oraculum Dei cognoveram, atque eam docuisse istam doctrinam ab origine esse revelatam, facillime credidi. Quod hanc doctrinam mente concipere sit arduum, immo impossibile, libenter concedo; sed quomodo sit difficile huic credere, quæso. Toto vero dogmati revelato, ab Apostolis docto et Ecclesiæ tradito et ab Ecclesia mihi declarato, credo; atque ut nunc interpretatur et, implicite, sicut ab illa auctoritate cui commissum est præterea simili modo interpretabitur usque ad consummationem sæculi, idem accipio. Insuper illis traditionibus semper et ubique in Ecclesia receptis, in quibus res continetur definitionum dogmaticarum interdum declaratarum, et quæ in omnibus sæculis dogmati Catholico iam declarato textum et exemplum præbent, adhæreo. Aliis quoque Sanctæ Sedis sententiis, sive theologicis sive non, per instrumenta a se statuta procedentibus, quæstione utrum infallibilitate sint præditæ prætermissa, quibus saltem parere atque obtemperare debeo, me submitto. Existimanda est porro, ut opinor, Catholicæ fidei investigatio paulatim per sæcula species certas et varias assumpsisse, in formam scientiæ se exstruxisse, ratione et locutione sibi propriis a doctissimis sicut Athanasio, Augustino atque Thoma de Aquino evolutis, se ornasse; neque talem hereditatem intellectualem nobis his posterioribus diebus legatam ullo modo dirumpere vellem.

Responsorium
Eph 3, 7. 10; Joh 16,13

℟. Evangelii factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius, * ut innotescat per ecclesiam multiformis sapientia Dei.

℣. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Henrícum, presbýterum, lumen benígnum tuum sequéntem pacem in Ecclésia tua inveníre contulísti, concéde propítius, ut, eius intercessióne et exémplo, ex umbris et imagínibus in plenitúdinem veritátis tuæ perducámur. Per Dominum.