Liturgia Latina

Arequipæ (in Peruvia) nata, patre Hispano matreque indigena, in monasterio S. Catharinæ Senensis est educata eodemque undevigesimum annum agens redire voluit ad religiosam vitam amplectendam, parentibus adversantibus. Agnomine ‘ab Angelis’ accepto, officiis functa est sacristanæ, magistræ novitiarum et priorissæ. Orationi dedita necnon caritati, et intra et extra monasterium, dono consilii fuit ditata et zelo apostolico prædita. Post septuaginta ferme annos in Dei servitio peractos obiit die 10 ianuarii 1686, octogesimum quintum annum agens, et fuit in monasterio deposita.

Ioannes Paulus II eam die 2 februarii 1985 in Beatorum numerum rettulit.

De Communi virginum.

Collecta

Deus, qui beátæ Annæ vírgini contemplatiónis, pæniténtiæ et caritátis erga próximum de tua bonitáte largítus es dona, eius nobis intercessióne et exémplo concéde ut, maiestátem tuam sacrifício laudis adorántes, quæ tibi sunt plácita per témporum signa alácriter dignóscere valeámus. Per Dóminum.