Liturgia Latina

Agnes, Premislai Ottokarii I regis Bohemiæ filia, Pragæ anno 1211 nata est. Regales nuptias recusavit ut Deum solum indiviso corde diligeret. Divitias suas pauperibus et ægrotis distribuit, noscomium pro ipsis infirmis Pragæ exstruxit atque Ordinem Crucigerorum de Stella Rubea instituit.

Sancti Francisci Assisiensis vivendi rationem admirata, primum sororum Clarissarum monasterium in terra Bohemica extruendum curavit, quod exsequendis, iuxta spiritum seraphicum, consororum suarum materne sollicita.

Sanctæ Claræ fraterna amicitia necnon epistularum commercio cum ea atque Summorum Pontificum illus temporis protectione est perfructa. Die 2 martii anno 1282 Pragæ obdormivit in Domino.

Collecta

Deus, qui beátam Agnétem de Bohémia, vírginem, cælésti regno terrénum postponére docuísti, ut Christo Fílio tuo, per humilitátis et pauperátis vias, indivíso cordis afféctu consociarétur; eius intercessióne concéde, ut te summum bonum tota mente venerémur et fratres omnes in caritáte Christi diligámus. Qui tecum vivit.


Textus latinus orationis collectæ Sanctæ Agnetis de Bohemia, virginis, probatus seu confirmatus, die 18 octobris 1989, Prot. CD 602/89. Cf. Notitiae 1990 (282), p. 23.